Rozmiar: 15909 bajtów

CXLVII

1331, August 30. Breslau.

Bischof Nanker von Breslau befiehlt dem Pfarrer von Reichenstein, den Klosterbruder Paul als Pfarrer in Frankenberg einzuführen.

Nankerus dei et sedis apostolice providentia episcopus Wrat. viro discreto . . ecclesie rectori in Richinstein salutem in domino. Quia nos virum religiosum et circumspectum fratrem Paulum ordinis Cisterciensis de Camencz de ecclesia in Frankinberg vacante legittime per mortem fratris Tyczconis ordinis eiusdem ad presentationem venerabilis et religiosi viri fratris . . abbatis de Camencz, cui ius presentandi competit, ad eandem nostro cum birreto, ut est moris, investivimus et presentibus investimus committentes sibi in ibidem curam spiritualium et regimen animarum, instituentes quoque ipsum in prefata ecclesia verum plebanum et legittimum pastorem vobis mandantes, quatenus predictum fratrem Paulum in corporalem possessionem ecclesie antedicte inducatis nostra auctoritate iniungentes ibidem parochianis, ut sibi tamquam vero et legittimo plebano in omnibus obediant et intendant. In cuius rei testimonium presentibus nostrum sigillum est appensum, testibus subnotatis dominis: magistro Goscone, magistro Arnoldo, Heinrico de Wirbna nostris Wratislaviensibus (!), Scarbimirensis canonicis ecclesiarum; Nicolao et Petro nostris notariis et aliis multis. Data in Wratislavia tertio Kalendas Septembris anno domini M° CCC° tricesimo primo.

Inseriert in dem Transsumte des Bischofs Preczlaw von Breslau d. d. Breslau 3. März 1317.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów